- JABE
- JABEin Dei nominibus, Epiphan. Haer. 40. ubi Ι᾿άω, summum Deum et Ι᾿αβέ vocari ait. Nempe, ut Theodoret. refert in Exod. Quaest. 15. Καλοῦσι δὲ αὐτὸν Σαμαρεῖται μὲν Ι᾿αβὲ, Ιοὐδαῖοι δὲ Ι᾿άω, Vocant autem illum Samaritae quidem Iabe; Iudaei vero Fao. Ubi tamen vulgo Ι῎α editur; sed sic non fuerit tetragrammaton, quale esle id nomen ibidem addit Theodoret. Verum coitandum, Iones non habuisle vau literam; sed solos e Graecis Aeoles, qui dixislent Ι᾿ά???ω, ut Latini Favo. Solent vero Graeci pro litera vau, sive V. consono, ponere B. vel diphthongum OY. uti pro Virgilius scripsêre Βιργίλιος et Οὐιργίλιος; eo quod vau inter β et ου haberet medium quendam sonum, qua de re vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. In B. itaque convertitur, cum effertur Ι᾿αβέ, de quo hîc; in OY. vero ab iis, qui scripsêre Ι᾿αουέ, de quo sic Clem. Alex. in fragmentis nondum editis; unde haec adducuntur a Ioh. Croio Sacr. et Hist. Observ. Part. I. c. 12. Καὶ τὸ τετραγράμματον ὄνομα τὸ μυςτικὸν, ὃ περίκειτο, οἷς μόνοις τὸ ἄδυτον βάσιμον ἠν, λέγεται Ι᾿αουὲ, ὃ ἑρμηνέυεται ἁ ὢν καὶ ἐσόμενος. Et quatuor literarum sacrum ac occultum nomen, quo redimiti erant ii, quibus solis adytum intrare licebat, effertur IAVE: quod exponitur, QUI EST; ET ERIT. Cum hoc nomine, quod alii quoque Iuabo et Iabo extulêrunt, magnam convenientiam habet nomen Iuba, quorundam Mauritaniae Regum; unde suspicatur Vosl. eius qui primus sic vocatus est, id non proprium nomen, sed cognomen fuisle: ut Nimrodi Bel, h. e. Dominus. Certe Mauris non solum pro Numine suos Reges, ut Tertullian. Apolog. c. 24. Cyprian. de Vanit. Gent. et Lactant. l. 1. c. 15. docent: sed praecipue Regem Iubam cultum fuisle, testatur Min. Felix in Octav. Nisi forte post mortem Deos fingitis, et peierante Proculo Deus Romulus et Fuba Mauris volentibus Deus est: cui aslentientem vide Isid. Orig. l. 8. c. 11. et plura in hanc rem, apud Voss. de Idol. l. 1. c. 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.